Dona ahora!

El Cardenal Dominique Mamberti © Facebook

Enviado especial para la clausura del 6º centenario de la muerte de San Vicente Ferrer

Por el Santo Padre

(ZENIT – 3 junio 2019).- El pasado 6 de abril de 2019, el Santo Padre nombró al Cardenal Dominique Mamberti, Prefecto del Tribunal Supremo de la Signatura Apostólica, su enviado especial para la ceremonia de clausura del sexto centenario de la muerte de San Vicente Ferrer, que se celebrará en Vannes (Francia) el domingo 9 de junio de 2019.

El Cardenal Dominique Mamberti estará acompañado por una misión pontificia compuesta por: el reverendo P. Xavier Loppinet, Prior del Convento de los Dominicos de Rennes; y el reverendo sacerdote Jean Couedro, ex vicario general de la diócesis de Vannes y ex párroco-arcipreste de la catedral de Vannes, donde descansa el cuerpo de San Vicente Ferrer.

Publicamos a continuación la Carta del Santo Padre a S.E. el cardenal Dominique Mambert, escrita en latín.

***

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

DOMINICO S.R.E. CARDINALI MAMBERTI

Praefecto Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae

“Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado” (Io 14,12). Haec Domini Iesu verba plane manifestata sunt in apostolica actuositate sancti Vincentii Ferrer, qui plenus fide ac zelo de animarum salute, morum correctione et catholicae religionis propagatione, postquam ipse e gravissimo morbo a Christo clementer sanatus erat, assidue praedicavit, potissimum in Hispaniae et Galliae regionibus, “Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis” (Mc l6,20).

Venerabilis Frater Raimundus Centène, sollicitus sacrorum Antistes dioecesis Venetensis, superiore anno peculiaria incepta inchoavit ad dignam et frugiferam iubilarem sescentesimam anniversariam commemorationem obitus sancti Vincentii Ferrer, qui Dariorigi die V mensis Aprilis anno MCDXIX ad caelestem Patriam evolavit. Quo autem hic eventus totius Ecclesiae unitati et emolumento adhuc magis favere valeat, ipse humaniter poposcit ut Nostrum illuc mitteremus Legatum, qui Nostro nomine Annum Vincentianum concludat.

Tu quidem, Venerabilis Frater Noster, qui pertines ad Ecclesiam Adiacencem et iam diu in Sanctae Sedis ministerio dotes viresque impendisti, nunc autem officium diligenter exerces Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae Praefecti, omnino aptus Nobis occurris cui hoc munus concredamus. Ideo hisce Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad memoratam missionem die IX proximi mensis Iunii, videlicet in sollemnitate Pentecostes, Dariorigi explendam.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam adstantibus significabis salutationem, in primis dilecto Venetensi Praesuli, ceteris etiam Episcopis ac civilibus Moderatoribus, totique carissimae Christifidelium communitati. Omnes hortaberis ad christianum patrimonium diligenter colendum ac fidem maiorum servandam, roborandam et eximia caritate testificandam. Hoc sane opus nunc maximi videtur momenti, quoniam, tertio inito christianae aetatis millennio, ad novam Europae evangelizationem ferventer est procedendum simulque vetera huius continentis pretiosa humana christianaque spiritalia bona iugiter sunt detegenda et custodienda.

Demum fidenter Nos volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam precibus Christo Supremo Pastori, intercedentibus sanctis Vincentio Ferrer et Paterno, ac praesertim Beata Maria Virgine, omnium Christifidelium Matre et Regina, clementer committere. Vestras preces pro Nostro magni ponderis ministerio in illa iubilari commemoratione enixe petentes, Benedictionem Apostolicam tibi impertimus, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, cum omnibus filiis filiabusque aestimabilis Venetensis gregis et iis qui hunc eventum participabunt, communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Maii, anno MMXIX, Pontificatus Nostri septimo.

© Librería Editorial Vaticano

About Redacción

Share this Entry

Apoya ZENIT

Si este artículo le ha gustado puede apoyar a ZENIT con una donación